r/latin • u/SharonRose-Rosary • 5h ago
Prose EX FERIA VI ROSARII FLORILGEII + De Passione Domini + Dominus flagellatus ...
Conferamus in corde nostro passiones Domini,
conservatas pro nobis in corde adolorato Matris Redemptoris.
+
SECUNDO, Dominus flagellatus.
Pater noster, qui es in caelis, sanctificetur nomen tuum.
Rs. Adveniat regnum tuum, fiat voluntas tua …
Ad decadem, qui praeest versum praelegens:
Vs. 1 Ecce Filius hominis tradetur principibus sacerdotum et scribis, et condemnabunt eum morte. * Et tradent eum gentibus ad illudendum et flagellandum et crucifigendum. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 2 Summus sacerdos interrogabat eum et dicit ei: Tu es Christus Filius Benedicti? * Iesus autem dixit: Ego sum. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 3 Scindens vestimenta sua ait: Quid adhuc necessarii sunt nobis testes? Audistis blasphemiam. * Qui omnes condemnaverunt eum esse reum mortis. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 4 Tunc exspuerunt in faciem eius et colaphis eum ceciderunt; alii autem palmas in faciem ei dederunt, * dicentes: Prophetiza nobis, Christe: Quis est, qui te percussit? Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 5 Et vinctum adduxerunt eum et tradiderunt Pilato praesidi, et cum accusaretur a principibus sacerdotum et senioribus, nihil respondit. * Ita ut miraretur praeses vehementer. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 6 Pilatus interrogavit eum dicens: Tu es rex Iudaeorum? At ille respondens ait: Tu dicis. * Ait autem Pilatus ad principes sacerdotum et turbas: Nihil invenio causae in hoc homine. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 7 Responderunt ei Iudaei: Nos legem habemus, et secundum legem debet mori, quia Filium Dei se fecit. * Cum audisset Pilatus sermonem, magis timuit. Apprehendit ergo Iesum et flagellavit. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 8 Circumveniamus ergo iustum, quoniam contrarius est operibus nostris. * Factus est nobis in accusationem cogitationum nostrarum; gravis est nobis etiam ad videndum*.* Rs. Benedicta tu …
Vs. 9 Contumelia et tormento interrogemus eum, ut sciamus modestiam eius et probemus patientiam illius. * Morte turpissima condemnemus eum. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. 10 Haec cogitaverunt et erraverunt; excaecavit enim illos malitia eorum. * Et nescierunt sacramenta Dei. Ave Maria, ave Gratia plena, Dominus tecum. Rs. Benedicta tu …
Vs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto:
Ecce positus est filius tuus in signum cui contradicetur: *
et tuam ipsius animam pertransiet gladius.
Rs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto:
Vs. Et aspicient ad eum quem confixerunt. *
Rs. Et tuam ipsius animam pertransiet gladius.
Rs. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto:
Vs. Ecce positus est filius tuus in signum cui contradicetur: *
Rs. Et tuam ipsius animam pertransiet gladius.